si ad philosophiae portum, e quo iam
beatae uitae regionem solumque
proceditur: Aug., beat. uit. I,1, CCL 29,
p. 65, l. 1-2. (...) igitur hominum, quos
philosophia potest accipere, tria quasi
nauigantium genera mihi uideor uidere:
Id., beat. uit. I,1, ibid., p. 65, l. 1-2.
(...) his autem omnibus, qui
quocumque modo ad beatae uitae
regionem feruntur, unus inmanissimus
mons ante ipsum portum constitutus,
qui etiam magnas ingredientibus gignit
angustias, uehementissime formidandus
cautissimeque uitandus est: Id., beat. uit.
I,3, ibid., p. 66, l. 50-54. (...) sed neque
mihi nebulae defuerunt, quibus
confunderetur cursus meus, et diu,
fateor, quibus in errorem ducerer,
labentia in Oceanum astra suspexi: Id.,
beat. uit. I,4, ibid., p. 66, l. 79-81.
|
foue igitur et corrobora me in sacris
litteris et spiritalibus studiis tempore, ut
dixi, recentem et ob hoc post longa dis-
crimina, post multa naufragia usu
rudem, uixdum a fluctibus saeculi
emergentem tu, qui iam solido litore
constitisti, toto excipe sinu, ut in portu
salutis, si dignum putas, pariter
nauigemus. interea me de periculis uitae
istius et profundo peccatorum euadere
nitentem orationibus tuis tamquam
tabula sustine, ut de hoc mundo quasi
de naufragio nudus euadam: Aug., ep.
25,3, CSEL 34,1, p. 81, l. 5-13.
|